Druckschrift 
1 (1765)
Seite
451
Einzelbild herunterladen
 

ventur.

LIBER II.451BIUS cùm fieret historicus, factus etiam Juris-consultus est, & quidem talis, tantúsque, ut& Achaeorum vehementer hoc ambientium,omniúmque civitatum, quae sese Achaeis con-junxerunt, hoc est, sapientissimarum civitatum,legum lator fuerit, & Reipublicae rectè con-stituendae, atque gubernandae Princeps, quem-admodum scribit PAUSANIAS. Sic enim, quihistoriarum bene peritus erat, imprimis ido-neus esse visus est, non modò ad res gerendas,hoc est, ad bella administranda, sed & ad Jusdicendum, & ad civitatem regendam: & veròpropterea SCIPIONIS Africani summi Imperato-ris praeceptor, comésque fuit. Descripsit Ro-manam historiam eorum temporum, quibusRomani bellis gerendis, potiùs quàm legibusferendis occupati fuerunt: sed quibus tamentemporibus optima, sapientissima, praestantissi-ma fuit eorum Respublica. Itaque & ille derebus civilibus in historia tam prudenter dis-serit, ut (quae Jurisprudentiae prima, summa-que pars est) artem (ùt ARISTOTELIS verbo utar)κυβερνητικὴν (*) etiam docuisse videatur: sit-que propterea dignus, cujus memoriae conse-crarentur illa, quae olim apud Athenienses fuis-se PLUTARCHUS in Theseo narrat, festa κυβερ-τηστα. (**) Ut autem hanc prudentiam colli-geret, pervagatus erat & maria, & terras: si-cuti honoris causâ inscriptum ejus statuae fuisseFf2ait(*) Artem gubernandi.(**) Dies Festos, ad gubernandum pertinentes.