s Fal
LIBER II.445FLACCUS (sic enim doctissimi homines conji-ciunt) temporibus AUGUSTI vel TIBERII, in fo-ro, publicavit, marmoreo parieti incisas inhemicyclo, quemadmodum is scribit, qui vi-tas illustrium Grammaticorum olim scripsit, sivePLINIUS, sive SUETONIUS, sive ejus aetatis aliusfuerit. Erant eae quatuor Tabulae magnae,quae ab Urbe condita usque ad AUGUSTI obi-tum, quinam singulis annis Consules, Dicta-tores, Censores, Pontifices, quae bella, quitriumphi fuissent, breviter indicabant, & adHemicycli formam erectae, atque compositaeprostabant. Erat profectò res praeclara, velin domo Pontificum legere Tabulam Anna-lium, vel in aliquo atrio, in quo & Majorumimagines (ùt PLINIUS (*) ait) cum Tablinishistoricis astabant, audire Jurisconsultum, quiin suo sive solio sive Hemicyclo sedens, & con-sulentibus de Jure respondens, manè tanquamex tripode fundebat oracula. Sed cùm deindeventum in forum erat, & pro rostris leges XII.Tabularum, Praetorisque Album, & in Verria-no Hemicyclo illi sive Annales, sive Fasti Con-sulares occurrerent, & hisce mutis veluti ma-gistris assiderent docti, & diserti tanquam in-terpretes, aut transverso (sicuti ait CICERO)foro ambularent: nónne excellens erat haecAcademia & schola civilis, Jurisprudentiae &historiae? Certè forum Romanum non modòstatuis refertum, sed & inscriptionibus & lite-ris & tabulis, quae Juris & antiquitatis indicesessent,(*) Lib. XXXV. Cap. 2.