LIBER II.443notasset. Nam arte, ut dixi, quadam & cau-tione est opus. Non multos (fateor) in Pan-dectas retulit TRIBONIANUS ejus generis locos,sed aliquos tamen descripsit. Legerat PAPI-NIANUS, CICERONEM Consulem in quaestioneconjurationis Catilinariae non rejecisse indiciumFulviae meretriculae. Quid inde? Inde respon-det, atque probat in crimine majestatis audirimulieres, quibus alioqui accusationis potesta-te interdictum est. Legerat TRIPHONIUS in ora-tione CICERONIS pro Cluentio, mulierem quan-dam Milesiam in Asia damnatam esse rei capi-talis, quòd ab haeredibus secundis acceptâ pe-cuniâ partum sibi medicamentis ipsa abegisset.Hoc exemplum pro lege ille laudat. L. XXXIX.de poenis. Legerat POMPONIUS ATILIUM RE-GULUM olim visum non esse postliminio rever-sum, quia juraverat se Carthaginem reversu-rum esse. Quid tum? Hinc colligit, aliquemcaptivum ita demum postliminio reversum in-telligi, si in civitate remanere & velit & Jurepossit L. V. De capt. & post. revers. Si histo-riam Romanam cum tali observatione legamus,ut & debemus, quis non dixerit incredibilemin ea thesaurum Juris civilis reconditum esse?Ergo iterúmque iterúmque praedico, eam mehistoriam laudare, in qua sit etiam inclusa Ju-risprudentia: atque ut haec supplet, quod illialioqui deest, sic etiam ex illa hanc eliciendamrursus esse. Atque utinam (cur enim votummeum non ingeminarem) interea saltem dumid aliquis praestabit: ut olim & Pontifices Max.suorum
Druckschrift
1 (1765)
Seite
443
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten