jus ten
LIBER I.401varietates, facta ducum, pacta regnantium, to-ra denique publicarum rerum secreta didicisse?quique praestanti positus in culmine, nec ne-cesse habet vel supprimere verum, vel concin-nare mendacium? Utinam verò hic LEO hanchistoriam nobis reliquisset. Nam cùm virta-lis fuerit, dignissimus erat, qui illi rei se de-deret: & ea tunc erant in hoc Occidente tempo-ra, quorum memoriam valde requirimus pro-pè alioqui amissam. Quàm multa, quae igno-ramus, cognoscere possemus de Regni Fran-cici initiis, deque Gothici in Aquitania atqueItalia statu? Nam probabile est LEONEM illum,cùm ALARICI Tholosani Regis consilia regeret:& THEODORICI, qui socer ALARICI fuit, &CLODOVEI Franci, cujus filiam duxit ALARICIfilius, consilia cognovisse, & res maximas tuncab illis tribus magnis Principibus gestas, quaenunc obscura oblivione sepultae sunt, illustra-re potuisse. Neque tamen contemnendum est,quod ex SIDONII epistolis elici potest, quantu-lumcunque sit illud. Factum verò deinde est,ut cùm viri togati in Reipublicae gubernationeoccupati hanc curam non susciperent, quae ta-men ad eos magis pertinebat: ipsi monachi,ociosi homines, ultrò ad eam rem sint aggressi.Ac SIDONIUS quidem verecundè responderat,eam abs suo ordine (erat autem Episcopus)valde abhorrere. Sed monachi cogitarunt sa-tius esse aliquam, quàm nullam historiam con-texi. Nihil nunc dicam de CASSIODORO, pri-mùm Consule & Senatore, deinde monacho:Ccquem