u Euna u-quNam &cisum fueralegisse se:
LIBER I.399libro XV. Denique (ut uno verbo dicam) dili-gentissimus scriptor est. Est quidem scabraejus, hominis nempe Constantinopolitani, ora-tio Latina: sed rebus est doctis referta, & va-riam, multiplicem, reconditamque lectionemincludit, & verò historiam, quam alius non ex-posuerit, copiosè explicat. Denique huncMARCELLINUM cum TACITO, à cujus fine, utdixi, orsus suam historiam est, compara-re ausim: & cùm anteà TACITUM cumLivio tantum habere similitudinis dixi, quan-tum unius cum alterius habuit Resp. nunc mul-tò magis dixero MARCELLINUM TACITO nonesse dissimilem: esse tamen uberiorem. Jamverò si ejus commentarios superstites de tem-poribus CONSTANTII, JULIANI, VALENTINIANI& VALENTIS conjungamus non modò cum iis,quae ex legum libris repeti possunt, sed & cumEcclesiasticis eorum temporum monumentis,quae plurima etiam sunt: certè maxima illiushistoriae materia memoriáque nobis occurret.XXI.Post mortem THEODOSII barbaries magisatque magis grassari coepit, quae urbe eversa,in Italia rerum potita est: & ecce ex AfricaAUGUSTINUS magna nobis praesidia summittit.Incitavit enim suum PAULUM OROSIUM, ut aborbe condito ad sua usque tempora perpetuaehistoriae memoriam renovaret. Quid dicam,ipsam THEODOSII II. uxorem EUDOCIAM, foe-minam doctissimam, & Atheniensi philosophoPatre