Druckschrift 
1 (1765)
Seite
379
Einzelbild herunterladen
 

###72100

LIBER I.379castigari non jam dico patitur, sed petit, & cupit? Quàm diligenter etiam disputat, & cu-riosè singula scrutatur? Ut cùm de FANNIO,de TUDITANO, de CARNEADE & legationeAtheniensium, quae Romam venit Oropi cau-sa, quaerit. Denique ubi ATTICI talibus quae-stionibus respondentis judicium audiisset, ex-clamat, Habeo à te munus elaboratum. Si-mul autem & hunc suum Fratrem QUINTUSsimili ratione consulebat atque appellabat.Quintus Frater (inquit MARCUS ad Atticum (*)me rogat, ut Annales suos emendem, & edam.Sed & huic collegio adjungebatur AEMILIUSPROBUS, qui vitas excellentium Graeciae Prin-cipum & Ducum latinè scripsit ad T. POMPO-NIUMATTICUM, ne non integra esset historia,quam illi tunc versabant. Imò verò & ipseBRUTUS accessit, cujus Epitomas historicas sae-pe laudat CICERO ad Atticum. Ecquid, cùmtales in hisce studiis duces habemus, commo-vemur? CICERO. pro Archia (*), Plena est(inquit) exemplorum vetustas, quae jacerent intenebris omnia, nisi literarum lumen accederet.Quàm multas nobis imagines, non solùm ad in-tuendum, verùm etiam ad imitandum, fortissi-morum virorum expressas, scriptores & Graeci &Latini reliquerunt? Quas ego mihi semper in ad-ministranda Republica proponens, animum &mentem meam, ipsâ cogitatione hominum excel-lentium conformabam. Haec ille de se: sed nonsolus.(*) Lib. II. Epist. 16.(**Cap. 6.