LIBER I.371sed à librariis, ut supplerent aliquam in Appia-ni commentariis lacunam. Verùm etsi APPIA-NUS id fecisset, factum quidem aliquid haberetimpudentiae plagiariae, & PLUTARCHO aliquamfaceret injuriam, historiae verò nullam. Vtbreve faciam: dico nos jam recitatores potiùsesse debere, quàm novos auctores. Quae au-tem fuerit antiqua lex, mósque vetus recitatio-nis, notum est. Disputent alii de elocutioniscoloribus: ego nunc veritatis causam ago:et cùm de facto ac Jure, maximísque de rebusin ea quaeritur, ineptum esse puto de sola ver-borum elegantia quaerere. Et cujus tandemerit aut fidei, aut juris, aut judicii, res verbis,potiùs quàm verba rebus subjicere? Saltemfas non esse puto, bonorum testium verbis an-teponere nostra. Non vitupero quod ANTO-NIUS SABELLICUS avorum nostrorum memoriâsedulò tentavit, perfecitque. improbus essem,& ingratus, si doctissimi hominis maximos inuniversa historia contexenda labores non lau-darem. Sed tale tamen exemplum nunc imi-tari non instituti. Nam & incorrupta vete-rum testimonia finè ulla interpolatione potiùslegi debere existimo: neque novam iis oratio-nem affingere, & tanquam alienam vestem as-suere, velim: neque pro eorum verbis measupponere auderem, ne & pro melioribus de-teriora subjiciam, & historiam non tam ornarevidear, quàm mendosam, mendacémque effi-ciam: neque sanè testi, cujus narrantis ab ore(ut ille ait) pendere debeo, dictare atque prae-scri-Aa 2
Druckschrift
1 (1765)
Seite
371
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten