pro im
LIBER I.331actio, qualis in theatro spectaretur, viva esset,loquáxque pictura, & nos magis afficeret,quàm ullius Apellis tabula. Sed nunc inania,atque ociosa vota facessant: & quod possu-mus, hoc & velimus, & agamus. Nam nequehistoriam abjicimus, licet ipsas, de quibus illaagit, regiones obire, & in iis locis pedem, vesti-grúmque ponere non possimus, in quibus fa-ctum esse aliquid narramus. Fuerit hoc Imp.ADRIANO proprium, ut perlustraret omnes pro-vincias, & civitates, de quibus aliquid legexat.Nobis ne sit necesse, quod non licet, ita per-egrinari, historia efficiet: & sinè ullo periculo,vel molestia nobis domi sedentibus, plus quàmulla peregrinatio fortasse posset, praestabit.Fateor, beatos esse, quibus commodè licet,quod licuit ADRIANO: neque nescio, quid sitduobus illis modis ιστορεῖν: (*) neque quantumconferat alterum alteri & ad intelligentiam, &ad judicium, & ad memoriam, & ad oblecta-tionem, ignoro. Sed alterum, quod majus est,& multò est tamen minus vel difficilè, vel pe-riculosùm, commendo. Certè ut Cosmogra-phia in exigua sphaera orbes caelestes nobis in-dicat, & brevibus tabellis globum terrae, regio-númque situm, effigiem, faciemque spectan-dam exhibet, eamque veluti superficiem totamtalis pictura facit aspectabilem: sic & historiarerum in ea superficie gestarum expressamquandam imaginem nobis offert, eamque co-mita-(*) Enarrare.