LIBER I.315ralis tantúsque veluti circums est. Sed multòmagis illi, qui in eo spectantur (si ita loquifas est) ludi me rapiunt & permovent. Feli-ces animae (inquit vetus Poëra) quibus haec cog-noscere primùm, Inque domos superas scandere,cura fuit. Sed sunt & illi terque quatérquebeati, qui descendunt in hanc (ut ita loquar)arenam inferiorem, ut cognoscant quae hîcgesta sunt, vel geruntur ab hominibus, quo-rum etiam causa superiora illa condita sunt.Magnae profectò & praeclarae sunt hae duae ve-luti academiae. Ac quidem cùm illa nos su-periorum rerum theoria tenet abs hominumcolluvione avocatos atque secretos, magis no-bis versari videmur in vestibulo sempiternicaelestisque illius domicilii, in quo DEI con-suetudine propius aliquando fruemur, vult-que DEUS in eo tanquam limine nos majoriquadam expectatione suspensos, interea dumhanc vitam vivimus, hærere, ut olim populum suum in atrio ante fores templi consisterevoluit. Sed quae aguntur in hujus, in quo vi-vimus, atrii infimâ caveâ, magis atque magiscontuenda sunt. Nam & hîc non minùs quàmillic, rerum divinarum sensu atque admiratio-ne, si caeci, stupidique non sumus, perfunde-mur. Imò verò DEUS hìc interest & agitmultò magis. Si animalium, avium, quadru-pedum, piscium naturam atque historiam con-sideremus, magna (fateor) miracula nobis oc-currunt. Sed nobiliorum animalium, hoc est,hominum longè alia, admirabiliórque historiaest.
Druckschrift
1 (1765)
Seite
315
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten