Druckschrift 
1 (1765)
Seite
254
Einzelbild herunterladen
 

254 BALDUINI SCHOLA ARGENT.viro in Republicâ magno, unum quippiam soleodesiderare, quod tamen unum hisce studiis adhucdefuisse videtur: perpetuam, dico, rerum civilium,atque Ecclesiasticarum historiam, non solùm bonojudicio, justóque ordine contextam, sed iis etiamobservationibus illustratam, quae ex illa colligi pos-sunt, & quibus ab homine togato illustrari illa debet.Quid igitur, si juris interpres, quo tempore in scho-lis cessatio est, domi veluti in hemicyclo sedens taleminstitueret orationem, quâ & facti veteris, & rerumin foro, vel Ecclesiâ olim gestarum, quae quidem me-moria inprimis dignae sunt, memoriam repeteret: &in ea narratione non solùm causas earum, sed & jusipsum inquireret: non tam ut actum ageret, quamut de rebus olim etiam judicatis placidè cognosceret,& sententiam, ubi opus esset, verecundè quoquesuam diceret. Equidem magnum, & difficile esseopus intelligo: sed est, si, ut desidero, confici pos-set, tam egregium, támque excellens, ut interdum,etsi id praestare, atque efficere non possim, cupiamtamen, quidquid in eo fortasse genere cum studiosiscommunicare possum, ubi ubi licebit, reperiri, nontam certè perficiendi fiduciâ ulla (non enim tantummihi tribuo, non arrogo tantum) quàm aggredien-di, aliòsque simul incitandi honesta voluntate.Dixi, Clarissimi Viri? quàm brevissimè potui,de Jurisprudentiâ, ejusque & studiis, & scholis sen-tentiam hactenus meam, quam ego quidem Vobisprobari tam valde profectò cupio, quàm bene spe-ro, fore, ut probetur. Sed dicere fuit meum, cùmrogarer: de ea judicare vestrum nunc erit: & meumverò, & vestrum, communibus votis bene precari,ut bonum, faustum, felixque Reipublicae Christia-nae sit, quod nunc Vobis auctoribus suscipiemus.FRAN-

FRAIUJURISTIONE,PARTI