Druckschrift 
1 (1765)
Seite
227
Einzelbild herunterladen
 

des: nullaus veri,CIS 6091li interduretwa M.equæ de coniumrem& quodma cetteoc repeti đ

SCOLA ARGENTINENSIS.227porúmque esse contendit, quàm sit illa, quaeest de intestatorum successionibus. Sir ita sa-. Primum in iis liberorum locum esse, &inter liberos primum esse filiorum gradumstatuit. Rectè. Sed quid, si filius esse ne-getur, qui haereditatem petit, ut saepe nega-tur? MOSES nihil hac de re edixit. An adCarbonianum Romanorum Edictum non re-curremus? Quid si filius nondum natus, sedin utero sit? Nihil de posthumo scribit MOSES.An repudiabimus Romanas Leges, quae sa-pienter respondent, Jus esse, ut is interea re-moretur alios se insequentes, & cum iis, quieodem gradu sunt, concurrat, partémqueetiam faciat? Quid si defunctus pater filiumunum, & ex altero filio nepotes reliquerit?An nefas erit hos in sui parentis locum succe-dere? quod quidem Jus Civile Romanorumjubet, Lex Mosaica non exprimit. Si ex duo-bus filiis jam defunctis nepotes utrimque sint,an in stirpes, an verò in capita succedere de-beant, saepe quaeritur. Nihil de quaestioneMOSES; Romani multa. An cum illo tacere,quàm hos audire malumus? Sexcenta sunt hu-jus generis. Sed uno ex multis proposito bre-viter exemplo, Romanâ nos Jurisprudentiâomnino carere non posse, nullámque esse gen-tem, quae illius saltem memoriam & in scholis,& in foro retinere non debeat, ostendere volui.Dixi hactenus, Viri sapientissimi! quodprimo loco dicere institueram: dixíque, non,P 2quod