etiam
SCHOLA ARGENTINENSIS. 215causa, dignum esse judicavit populus Roma-nus: sed eas etiam statuas propè adoravit;certè divinis honoribus affecit. Quas veròvobis statuas debebit haec aetas, Viri Argenti-nenses? Quos putatis, honores reddet grataposteritas, si multò melioris, magísque in re-publicâ necessariae & scholae, & doctrinaeauctores sitis? Sed hanc, opinor, orationemhoc tempore non requiritis, neque ullâ co-hortatione opus habetis, ut id faciatis, quodtanto studio facitis. De jurisprudentiâ veròRomanâ, ejúsque libris, & studiis quid &sentiam, & sentire, atque statuere oporteat,quaeritis. Dicam igitur, quando ita vultis,sententiam eâ totâ de re meam: & dicam li-berè, atque ingenuè, ut & soleo, & debeo:neque tam mei ipsius, quàm veritatis ratio-nem semper habebo: & mihi potius omnia,quàm huic quicquam detraham. Sed quia adhomines sapientes, atque intelligentes haecoratio est: faciam, quantum potero, ut illiusquoque veteris interea legis meminero: Locosenator sententiam dicat, & modo.Cùm de Jure Civili, ejusque libris, atquestudiis multae, variaeque multorum, & discre-pantes sententiae sint; illa mihi sapientissimasemper esse visa est, quae Juris Romani cogni-tionem, si religiosa sit, retinendam, atqueexcolendam esse censet: inepta verò, & in-temperans aliorum oratio, quae in eo JureRomano vel laudando, vel vituperando mo-dumO 4