BALDUINI210tarem. Idque cùm facerem, non potui nongratulari Reipublicae Christianae, & immor-tali DEO gratias immortales agere, cujus be-neficio, & providentiâ singulari fieri intellige-bam, ut in horum temporum intemperie tan-tâ, tantâ rerum omnium perturbatione, atquedisjectione, quaedam tamen adhuc starent ci-vitates, in quibus esset & religionis, & bona-rum artium aliquod domicilium, atque sedes.Inprimis autem praeclarae hujus civitatis scho-la, non solùm sapientissimè initio constituta,sed difficillimis quoque deinde temporibusconstantissimè defensa, atque conservata illiusmeae gratulationis causa fuit. Verùm huicscholae fausta omnia tacitè inposterum preca-tus, non ausus praeterea fuissem ultro consi-lium illi publicè communicare meum de stu-diis Juris Civilis, quae quidem in eâ non tamesse deserta, quàm intermissa videbam, ali-quando repetendis. Non enim hominis pu-dentis, ac verecundi hoc fuisset, qualem mefortasse natura finxit: neque consilio illa meohabet opus, quae abundat hominum pruden-tissimorum sapientiâ. Sed quod eram tamenfortasse facturus, studiosorum adolescentumrogatu, vestráque auctoritate commotus, ne& officio meo, & causae bonae, quam dese-rere mandatam non debeo, deesse viderer,multò jam certè magìs faciundum mihi esse in-telligo, cùm & eo vos esse videam erga rem-publicam animo, ut justae Jurisprudentiae stu-dia excitare valde velitis, & eo de me judicio,
.###0in ihrdudia.njis hormisquod de### DCtum 1ves de ma1 p.5ammengid pr.si quidicuncato remn.atem petere23/6glogm denDemmen.primi