50
ANNOTATIONES 189Fuit autem EUMENIUS talis, tantusqueProfessor artis, ut vocat, Oratoriae, ut & ejusauditorium, jurisprudentiae auditorium esset,& ex eo, tanquam ex equo Trojano, quod deISOCRATIS ludo dixit olim CICERO, prodirentpraeclari tanquam Heroës ad Rempublicam gu-bernandam, ut intelligi potest ex fine Panegy-rici, qui incipit: Faccrem. Et licèt abhorrue-rit à litibus, & causarum actionibus, à quibusabhorrent viri boni, atque ab illo sordido stre-pitu, & pulvere fori, ut fatetur principio hu-jus Actionis, tamen indicat etiam se se majo-ribus in rebus in Aulâ, & Palatio CONSTANTII,Reipublicae operam dedisse: ne quis eum inumbrâ scholae Rhetoricae consenuisse putet.Et licèt non fuerit ex scholâ Agentium in re-bus, ut ejus temporis Leges loquuntur, ta-men, quod magìs laudo, militavit in litera-rum praesidiis, ut loquitur l. 1. C. Th. de pro-ximis Comitibus disposit. Nam testatur, se sefuisse Magistrum sacrae memoriae: ut PAPINIA-NUM, ULPIANUM, & similes Jurisconsultos le-gimus olim fuisse Magistros Libellorum. Ma-gistros autem sacrae memoriae, qui & Memo-riales dicebantur, praefuisse Libellis, & epi-stolis, & peragendis, implendis, signandisquerescriptis, & responsis sacris, id est, Principa-libus, intelligi potest ex l. eos, qui C. de excu-sat. muner. & l. 2. C. de petit. bon sublat. InEpistola quinquagesima quinta DIOSCORI ad Au-GUSTINUM lego istud: Zenobius Magister memo-riae factus est. Memini etiam, me legisse apudMAR-