om Ned
ANNOTATIONES. 171clari vatis. Addit autem PROSPER & alteramPriscilliani discipulam, urbicam, Burdegalae,ob impietatis, ut ait, pertinaciam lapidibusextinctam esse, sed per vulgi seditionem.Nescio, an FACATUS non agat nimiùm rheto-ricè, cùm odiosè quaerens, quod in hoc ge-nere exprobret Maximo, supprimit, & dissi-mulat multa, quae historia bonâ fide narrat.Sicuti & cùm invehitur in eos, quos Maximipartes secutos aïr, nominibus quidem Antisti-tes, re ipsâ verò carnifices esse. Equidemcùm id legerem, substiti, & diu cogitavi, quor-sum id diceret: tandem venit in mentem,quod SULPITIUS narrat, Itachium EpiscopumHispanum, capitalem fuisse accusatorem Pris-cillianistarum in Palatio, Consistorioque Ma-ximi, cùm MARTINUS Turonensis Episcopus,qui aderat, ita agi nollet, id autem cùm lege-rem, commodè rursus venit in mentem, hucpertinere, quod AMBROSIUS in Epistolâ vigesi-mâ septimâ narrans, se se Treviros ad Maxi-mum venisse, ait, se se noluisse communicarecum Episcopis, qui, ut ait, alios, devios li-cèt à fide ad necem petebant. Sed & PROS-PER in Chronico suo annotat, Itachium illumpaulò post in Ecclesiâ excommunicatum fuis-se, quia, etsi Haeresiarcham turpissimum per-sequeretur, tamen novo exemplo Episcopus,in Consistorio Regis, sanguinem peteret.Quod FACATUS ait, Maximum sub nominepacis lusisse, suggerit mihi, quod AMBROSIUS