ANNOTATIONES. 167Quod scriptum erat petitorum comitate,etsi ferri utcunque poterat, attamen multò con-cinnius esse visum est Praetorum: quia & Con-sulum, & Pontificum mentio hìc facta est: &Praetores ùt aequi & boni arbitros benignos,sic & comes fuisse constat.Cum lustrale justitium dicit, notat illosquinque annos, quibus Maximus Tyrannusin Galliâ per vim, sinè jure regnavit, caesoGRATIANO. Nam etsi interea jus dixerit: imò& leges tulerit, atque etiam Edicta Romammiserit, ut vindex publicae disciplinae, sicutair AMBROSIUS Epistolâ vigesimâ nonâ, & dem-que de controversiis Ecclesiasticis in SynodoEpiscopos audierit, & haereticos Priscillianistasdamnarit, supplicioque capitali affecerit, utSEVERUS SULPITIUS recitat: tamen FACATUS to-tam Jurisdictionem Maximi pro quodam justi-tio habet. Nam & in L. Cod. Th. de infirm.bis, quae sub Tyr. THEODOSIUS ita loquitur:Omne Judicium, quod vafrâ mente conceptum,injuria, non jura reddendo Maximus infandissi-mus Tyrannorum credidit promulgandum, dam-nabimus. Nullus igitur sibi lege ejus, nullus ju-dicio blandiatur. Aliud est in Panegyrico MA-MERTINI ad Imperatorem JULIANUM, temporismaesti deforme justitium. Aliud in EpistolisSIDONII APOLLINARIS, Gallicanum justitium.Quod paulò post legebatur apud FACATUMde Italo & Hispano, Tyrannidem ille non vidit:Hic tyrannicidium vidit: emendavi: Tyranni-dem hic non vidit: ille Tyrannicidium vidit.SentitL 4
Druckschrift
1 (1765)
Seite
167
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten