am ei
ORATIO.151Quid igitur mihi cum numeratâ pecuniâ?Imò quid cum ullis opibus, aut MIDAE Regis,aut CROESI, aut ipsius, qui auro dicitur fluxis-se, Pactoli, cùm divina haec testimonia om-nibus divitiis, atque ipsis eorum praemiis an-ponam, nisi fortè Pythiados illius excellen-tem SOCRATIS sapientiam vaticinatae, autmagnificentius carmen videtur, aut verius,quàm quod Jovii, Herculiíque pronunciant:quorum ne nutus quidem possunt, non modòdicta, revocari. Quamobrem, ut dixi, Virperfectissime! sexcenta illa, quantum ad ho-norem spectat, accipi oportere censeo, at-que usum delego patriae, & ipsi potissimumoperi, in quo studia nostra celebranda sunt.Videor enim mihi id, quod sacris literis con-tinetur, ut salvo honoris mei privilegio do-ceam, hoc manifestius, atque illustrius reten-turus, ut me dignum talibus aeternorum Prin-cipum judiciis probem amore Reipublicae.Equidem ipsos patriae DEOS testor,tanto me civitatis istius amore flagrare, ut,quocunque oculos circumtuli, ad restitutio-nem operum singulorum ita gaudio ferar, utspiritum identidem meum pro illorum salu-te devoveam, quorum jussu, operibusquereparantur. Sed tamen hoc, quod mihi or-nandae professionis meae causâ tributum est,huic me praecipuè sentio debere monumenta.Et enim si bello parta MARTI dicantur: si ma-K 4