Druckschrift 
1 (1765)
Seite
143
Einzelbild herunterladen
 

requirunt, velterarumntiam ho.borenemveelodrin�тอกอ

ORATIO.143Gubernandae provisionibus occupatas, litera-rum quoque habuere delectum; neque aliter-quàm si equestri turmae, vel cohorti Praetoriaeconsulendum foret, quem potissimum praefi-cerent, sui arbitrii esse duxerunt: ne ii, quosad spem omnium Tribunalium, aut interdumad stipendia cognitionum sacrarum, aut for-tasse ad ipsa Palatii magisteria provehi opor-teret, veluti repentino nubilo in mediis ado-lescentiae fluctibus deprehensi, incerta dicendisigna sequerentur.In quo ego V.P. nihil laudi meae tribuo;sed Domini nostri CONSTANTINI Principis ju-ventutis incredibilem erga juventutem Gallia-rum suarum sollicitudinem, atque indulgentiam mirari satìs nequeo: qui honorem lite-rarum hâc quoque dignatione cumulavit, utme (filio potiùs meo) ad pristina mea studiamolientem ipsum jusserit disciplinas artis ora-toriae retractare, & huic in Palatio Parentis suimunus injunxerit, ut mediocrem quidem proingenio meo, naturaque vocem, caelestia ta-men verba, & divina sensa Principum prolo-cuturam, ab arcanis sacrorum penetralium,ad privatarum Musarum adyta transtulerit:non utique, quia mihi quem (quod sinè invi-diâ dixerim) tantà dignatione respicit, quantapro summis honoribus debet sussicere sapienti,vellet aliquid, imposità istà professione, detra-here; sed ut professioni ipsi ex eo honore,quem gessi, adderet dignitatem. Cui igiturdubium