noxia etuni senn benoTe complus adetotà n7 Cumwfelet Interunim
65, 133
PANEGYRICUS.129loquar, qui verbera vitavêre suspendio, &motus heriles usque ad praecipitia fugerunt:quis unquam ultra spem timuit? quis idcircosemet occidere noluit, ut occideretur, nisiverò vel levior manus aliena, quàm propria,vel foedior mors privata, quàm publica, vellongior poena ferro incumbere, & corporevulnus onerare, & recipere interitum statimrotum, quàm supplicium dividere, poplitemflectere, cervicem extendere ad plagam for-tasse non unam.Et tamen quando secum ille ferro transi-gendum putabat, non potiùs ignem, lami-nas (*) crucem, culleum (**) & quidquidmerebatur, timebat. Nunquam profectòtam bene de sceleribus suis sensit, ut mortempotuerit sperare, quâ periit. Si igitur necpraesumere veniam reus, nec sperare fugamclausus, nec mortem potuit timere moriturus,& certò extremorum levior debuit volunta-rius, quàm coactus, honestior privatus, quâmpublicus, postremò brevior occupatus, quàmexpectatus interitus; num cui dubium est, ineo, quod non habuit rationem, fuisse fortu-nam? Illa, illa Tyranni consilia caecavit, illa(*) Laminae candefactae admovebantur noxio-rum corpori. CALVINUS in Lex. jurid. voc. lamina.(**) Culleus dicitur saccus, in quo rei conclusiin mare mittuntur. FULGENTIUS in Exp. Serm.antiq. voc Culleus.