im esso
PANEGYRICUS.115De virorum mortibus loquor? cùm desen-sum recorder ad sanguinem faeminarum, & insexum, cui bella parcunt, non parcè saevitum.Sed nimirum graves suberant, invidiosaequecausae, ut unco ad paenam clari vatis matronaraperetur. Objiciebatur enim, atque etiam ex-probrabatur mulieri viduae nimia religio, & dili-gentiùs culta divinitas. Quid hoc majus pote-rat intendere accusator sacerdos? Fuit enim,fuit & hoc, delatorum genus, qui nominibusAntistites, revera autem satellite, atque adeòcarnifices, non contenti avitis evolvisse patri-monijs, calumniabantur in sanguinem, & vi-tas premebant reorum jam pauperum. Quinetiam cùm judiciis capitalibus adstitissent; cùmgemitus & tormenta miserorum auribus, ac lu-minibus hausissent: cùm lictorum arma, cùmdamnatorum fraena tractassent, pollutas paenalimanus contactu ad sacra referebant, & ceremo-nias, quas incestaverant mentibus, etiam cor-poribus inquinabant. Hos ille Phalaris in ami-cis habebat: hi in oculis ejus, atque etiam inosculis erant: nec injuriâ: â quibus tot simulvotiva veniebant, avaro divitum bona, cruen-to innocentium poena; impio religionis injuria.Tandem in nos oculos DEUS retulit, &bonis Orientis intentus ad mala nostra respexit:& hunc sacrario capiti objecit furorem, ut foe-dus abrumpere, jus faeciale violare, bellumedicere non timeret.An ego sinè divino Nu-mine factum putem, ut, qui sub nomine pacisH 2ludere,