de en.TumTempore
on
PANEGYRICUS.87nire gaudium, & silentium, duas res diver-sissimas junxi, metum, & temeritatem. Quin& illud me impulit ad dicendum, quod, utdicerem, nullus adigebat. Non enim jamcoacta laudatio, & expressae metu voces peri-culum silentii redimunt. Fuerit, abieritquetristis illa facundiae ancillantis necessitas, cùmtrucem Dominum, auras omnes plausuumpublicorum ventosâ popularitate captantemmendax assentatio titillabat: cùm gratiàs age-bant dolentes, & Tyrannum non praedicasse,tyrannidis accusatio vocabatur. Nunc par di-cendi, tacendíque libertas: & quàm promptum laudare Principem, tam tutum siluissede Principe. Libet igitur redditam postlimi-nio securitatem loquendo experiri: libet, in-quam, quia neminem magìs laudari Impera-torem decet, quàm quem minùs necesse est,De Te igitur mihi sermonis hujus auspiciumerit: ille felicitatis publicae auspex dies, quiTe primus inauguravit Imperio. Nam ut di-vinis rebus operantes, in eam coeli plagamora convertimus, â qua lucis exordium est;sic ego vota verborum, quae olim nuncupave-ram, soluturus, id oratione tempus aspiciam,quo Romana lux cæpit.Jacebat innumerabilibus malis aegra, velpotiùs dixerim, exanimata Respublica, bar-baris nationibus Romano nomini velut quo-dam diluvio superfusis. Sed par causa, repli-care causas, & placatum ulcus offendere.NamF 4