Druckschrift 
1 (1765)
Seite
80
Einzelbild herunterladen
 

BALDUINI80Hunc Alpes, hunc Pontus habet: solatia caesisFratribus, haec ultor tribuit, necis auctor uterqueLabitur: Augustas par victima mitigat umbras.Has dedit inferias tumulis, juvenumque duorumPurpureos meritò placavit sanguine Manes:Illi justitiam confirmavere triumphi.Praesentes docuêre Deos: hinc saecula discant,Indomitum nihil esse pio, tutumque nocenti.Nuntius ipse suis longas incognitus egitPraevento rumore vias: inopinus utrumquePerculit, & clausos montes ut plana reliquit.Exstrutte immanes scopulos, attollite turres;Cingite vos fluviis, vastas opponite sylvas,Garganum Alpinis, Appenninumque nivalem,Permixtis sociate jugis, & rupibus HemumAddite Caucaseis, involvite Pelion Ossae.Non dabitis murum sceleri: qui vindicat, ibit:Omnia subsident meliori pervia causae.Nec tamen oblitus civem cedentibus atroxPartibus infremuit: non insultare jacentiMalebat, mitis precibus, pietatis abundans,Poenae parcus erat, paci non intulit iram,Post acies odiis idem, qui terminus armis.Profuit hoc vincente capi, multosque subactosAspera laturae commendavêre catenae.Magnarum largitor opum, largitor honorum,Pronus, & in melius gaudens convertere fata.Hino

Hac anHinc naVyſamEx ejuImeresBellatonBéanBarbarusSceptráquJum PriColégitExtraThuriferArmenieetiAbra(dels 4Gezien/5/4-II