BALDUINI44In pejora datur, suadétque licentia luxum,Mecebrisque effrena favet: tunc vivere castèAsperius, cùm prompta Venus: tunc durius iraeConsulitur, cùm poena patet. Sed comprime motus:Nec tibi, quid liceat, sed quid fecisse decebit,Occurrat, mentimque domet respectus honesti.Hoc te praeterea crebro sermone moneboUt te totius medio telluris in orbeVivere cognoscas: cunctis tua gentibus esseFacta palam; nec posse dari Regalibus usquamSecretum vitus; nam lux altissima fatiOccultum nihil esse sinit, latebràsque per omnesIntrat, & abstrusos explorat fama recessus.Sis pius imprimis: nam cum vincantur in omniMunere, sola Deos aequat clementia nobis.Neu dubiè suspectus agas: neu falsus amicis,Rumorúmve avidus: qui talia curat, inanesHorrebit strepitus, nullâ non anxius horâ.Non sic excubiae, nec circumstantia pila,Quàm tutatur amor: non extorquebis amari:Hoc alterna fides, hoc simplex gratia donat.Nonne vides, operum quod se pulcherrimus ipseMundus amore liget; nec vi connexa per ævumConspirent elementa sibi? quòd limite PhoebusContentus medio, contentus litore Pontùs?Et qui perpetuo terras ambitque, vehitque,Nec premat incumbens oueri, nec cesserit aër?Qui
LitCum⛪AncipiTede###In comPrimusHamanoHuttNeupeInquinaNon tilArmenNee danRomanQui necCesaris.HerdamEm