BALDUINI12Sed tamen propterea neque VALENTINIANUMdeseruit, neque opem imploranti adversùs vim& insidias Maximi defuit. Quàm hic multasunt, quae praeclarè, & graviter, & sapienter& opportunè Anagnostes tuus tibi exponerepoterit, si, qualem habere debes, habeas? Sedcùm FACATUS tibi narrabit, quibus militibusarmatus THEODOSIUS Maximum illum depule-rit, Valentinianúmque restituerit, nolo prae-terire, quod AMBROSIUS de tuis Francis indi-cat, per eos (inquam) Rhenum etiam trans-gressos priùs profligarum fuisse Maximum il-lum. Mirum verò: Galli Antistites, nescio,quo errore, hujus partes sequebantur. Etecce, Franci milites talem perduellium ducempersequuntur, & fusum, fugatumque profli-gant. Nolo hanc veterum Francorum tuo-rum fidem, fidelitatem, & virtutem supprimi:nolo tale exemplum hodie sepeliri. Imò addam& alterum, & quidem paulò antiquius: Francienim, quamvis antea fuissent hostes ipsiusCONSTANTINI, tamen hujus deinde signa, & ca-stra adversùs Licinium tyrannum secuti sunt.Age: properas fortasse, ut praelii Theo-dosiani, & victoriae Historiam audias ex PA-CATO. Nullus certè est, â quo eam meliùsrepetas: nullus etiam est, qui te meliùsscire possit, ecquid vel simile, vel dissimile fue-rit in tuâ. Saltem fateberis, expertum quoqueesse Te, in re praesenti, quod ille THEODOSIUMin suo praelio expertum esse narrat de auxiliodivino: ut & NAZARIUS ad CONSTANTINUM deMaxen-
kroareconsilia