Dussela funereas volvit ad astra faces.pullati pompam lessi, nigrasque cupressos,Extructamque pyram quae satis ora canent?Sacra facit Loë, mitrâque, pedoque decorus,In Veteri virtus quem bene Monte colit,Quatuor assistunt Mystæ, pius immolat agnumCaeli Rectori, sed sine caede, Leo.Dumque preces fundit, ROSA nostra, ait, ornet olympum,Pené vetat mutus dicere plura dolor.Plangit Erithraeis Ulyssipo dives arenis,Auget & auriferum lachryma fuſa Tagum.Cernimus Augustas haec funera flere Sorores,Eleonora dolet, dum Maria Anna gemit.Parma ubi lambit aquis Farnesia moenia, moestisIrrorat guttis ut Dorothea thorum!Non silet Hedvvigis, semota Silesia quamvis,Aggemat ut letho huic, omnia laeta fugit.Tu quoque Tu defles, Dux Carole, fata Sororis,Quam procul á patria est rapta, proculque Tuis!Praesul Alexander cineri bona verba precatur,Vindelicis Bavarus quà Lycus errat agris.Stirpis ubi ROSA? tristis ait Franciscus, at EchoIngeminat querulo murmure: rosa Rosa est.Quàm fuit haec ævi brevis! inquis, vita bonorumUt brevis esse solet, sic solet esse ROSAEInter
Druckschrift
Rosae Neoburgicae Mariae Sophiae Elisabethae ... Lusitaniae Reginae piis manibus parentatur Dusseldorpii a ... Joanne Guilielmo Comite Palatino Rheni
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten