56VITAinventa, ex praecepto potentum Re-gum & Tyrannorum, pro diis colen-da & adoranda simplicibus homini-bus tradita: sed unus est Deus omni-potens, qui secundùm suam divinita-tem solo verbo creavit coelum & ter-ram, mare & omnia, quae in eis sunt.Sed propter transgressionem & prae-varicationem protoplasti nostri Adae,ne humanum genus periret, compa-tiens miseriae humanae naturae, quiaomnes homines salvos vult fieri, exnimia charitate idem Deus creator o-mnium in fine seculorum homo fa-ctus, sua benedicta passione reformavit humanam naturam lapsam, re-gnans ut Deus omnipotens jam incaelis. Resipiscite, resipiscite ergò di-lectissimi fratres, & redite ad verumcreatorem & salvatorem vestrumDominum nostrum Jesum Christum,verum Deum, credentes in eum, quiamisericors est, salvans omnes sper-nentes idola vana, sibique servientes.Nonne absurdum & miserum est, la-pidem Deum credere, & lignum artehominum compactum ad auxiliuminvocare, ac derelicto creatore adora-re miseras damnatasque creaturas prodiis?
Druckschrift
Vita S. Swiberti Episcopi Werdensis Frisiorum, Saxonum, Westphalorum & in primis Urbis Monasteriensis Apostoli
Entstehung
Seite
56
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten