Druckschrift 
Vita S. Swiberti Episcopi Werdensis Frisiorum, Saxonum, Westphalorum & in primis Urbis Monasteriensis Apostoli
Entstehung
Seite
2
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

Obser-va mi-racu-lum, &caveSanctoscontemnere.

PROLOGUS. quod aeterna sapientia dum viveret, excellentiam suae singularis vitae signis & pro-digiis probavit, ac nunc secum regnare cre-bris miraculis quotidie in Werda ad decussuae Ecclesiae & salutem suorum fideliummanifestat: ut tu ipse benè expertus es,ut mihi literatoriè insinuasti, dum à Co-lonia Agrippina Trajectum celeriter navi-gans, fere cum tuis apud Werdam naufra-gium passiis fuisses, eo quod sine salutatio-ne S. Swiberti festinanter praeterire propo-suisti, quia arduum negotium Ecclesiae Tra-jectensis valdè te urgebat. Moxque memorS. Swiberti, emisso voto DEO, ut ipsumvisitares, periculum & naufragium proti-nus evasisti. Sed mirari non sufficio,gloriose antistes, quod mihi tantum onusimponis, cum tui nominis tuaeque nobilitatisfama multis in locis magna dignaque memo-ratu habeatur. Quippe qui literarumscientia viges, e praepollente stylo rheto-ricoque ornatu dictitare, floresque Sanctorumcontexere & compilare consuevisti. Praeterca in conventu tuo Trajectensi tecum ali-quot oratores & rhetores, ac diversis scientiispraeditos, me utique literatiores, magnificoshabetis & regitis magistros & doctores, quielegantiori sermone melius & ornatius com-ponerent gesta ipsius quàm ego: qui inveteratus