(90)tens humiliter & devotè, quatenus sibi de regali nostra clementiadebita, praenotata juxta continentiam praetactarum litterarum ap-probare & confirmare, ac pro totali summa debitorum eorundem,quae se extendit ad ducenta viginti tria millia florenorum & nonin-gentos florenos oppidum Deuren, Castrum Werd & Theolonium ibidem oppidum Sintzig & Schultetiam Aquensem obli-gare gratiosiùs dignaremur. Nos igitur attendentes grata servi-tia, quae praefatus Marchio Juliacensis nobis & Sacro saepius im-pendit Imperio & quod adhuc gratiora facere poterit in futurum,praescriptas obligationes prout factae sunt & debita praenotata,pro ut Contracta sunt, sibi suisque haeredibus de plenitudine nostraeRegalis Poteſtatis approbamus & ex certa ſcientia præſentis ſcriptiPatrocinio confirmamus, ac Pignora suprascripta, videlicetoppidum Duren, Castrum, Werd, Theloneum, ibidem oppidum Sintzig & Schultetiam Aquensem cum omnibus & singulis eorum Pertinentiis pro totali Summa praescripta, ipsis TituloPignoris obligamus, spondentes & firmiter promittentes, pro no-bis nostrisque in Regno & Imperio Successoribus, quod praescriptaPignora praefato Marchioni Juliacensi, ac suis haeredibus nonauferemus, nec ea cuiquam alteri personae obligabimus, vel adabsolvendum ullaténus committemus, imo ea nos vel nostriSuccessores, cum poterimus, debebimus absolvere, & pro no-stra & Imperii propria Pecunia liberare, hanc insuper praeno-minatis Wilhelmo Marchioni Juliacensi ac suis haeredibus gratiamfacimus specialem, quod praeposituras, dignitates, Ecclesias Paro-chiales, ac alia quæque beneficia ſupraſcriptis oppidis Caſtro &Schultetiae & specialiter praeposituras Ecclesiarum Aquensis, Ker-pensis & Werden, cum omnibus eorum Pertinentiis, quae prae-scriptis Appertinentiis, Oppidis, Castris vel Schulteriae, quorumvel quarum Collationes vel Praesentationes ad nos, nostrosqueSuccessores, ratione Imperii, noscuntur pertinere, conferre pos-sint ac ad ea, vel eas personas, quas voluerint, cum vacabunt,vice & nomine nostro liberaliter praesentare, quodque Feudaomnia & singula sœpedictis oppidis, Castris & Schultetiae spectantia& specialiter Castrum Royde cum omnibus suis attinentiis, quae ànobis & ab Imperio originaliter descendere dinoscuntur, con-ferre possint, & ad ea investire ac infœdare hos, quorum essenoſcuntur & ab eiſdem recipere noſtro, noſtrorumque Succeſſorum & Imperii nomine debitae fidelitatis & homagii solitum Sa-cramentum, ipsique Feudatarii seu Vasalli Feuda eadem tenentes& recipientes omnia servitia & jura quae à nobis, nostris successori-bus
Druckschrift
Actenmäßige facti species juxta annorum seriem cum deductione jurium in actis allegatorum: in Sachen Seiner Churfürstl. Durchleucht zu Pfaltz ... contra ihro Churfürstl. Durchleucht und ein hoch-würdiges Thumb-Capitul zu Cöllen, citationis Kayserswerth betreffendt
Entstehung
Seite
90
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten