Druckschrift 
Vita Prodigia Et Mors Sancti Svviberti Episcopi Vverdensis Et Monasteriensis Apostoli Signis Percelebris
Seite
99
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

99

S. SWIBERTI.Sed savus Saxo furiis Cacodaemonis actusA Satrapis monitus bella repressa novat;Ut primùm Carolus totis cum viribus orasHispanas subiit perdomiturus eas;Censebant etenim speratum tempus adesse,Quo tutò ulcisci damna priora queant;Quare Christiadum turmis ingentibus orasIntrantes (a) vastant obvia quaeque faceAd Rhenum venêre adeò; Tam saeviit iraMilitis, ut nullis parceret Ecclesiis;Nec sexus potuit furias placare nec aetas,Quod ferro nequiit, perdidit igne furor.Ast ingens anno vindicta secuta sequenti,Quo gladio ad ruptam Gens revocata fidem.Cum sic turba ferox fureret perrexit ad urbemWerdam, quae diri meta furoris erat;Hanc bacchans hostis, magno livore, scroce (b)l'astavit ferro, funereaque face,Unà Swiberti, tali durante furoreExustum templum, Coenobiumque fuit,Presbyteri verò ferro cecidêre, fugâvéDispersi, gladii civis in ore ruit,Exusti sacri pagano à milite libri,Estque in desertum Werda redacta serè;Depositum subtus terram venerabile corpus,Quod, quamvis cuperent, non reperêre tamen,6 7(a) Saxones De populantur sines Christianorumb) Werda à Saxonibus destruitur.