S. SWIBERTI.Porrò Christiadum quod Ciens dominetur eisdemPagani populi corde dolente ferunt:Quare succensi furiis ultricibus armaOcyùs instaurant, et nova bella parant;Per furtivarum Compendia nota viarumNostros praeveniunt, insidiasque struunt,Ut propè Werdensem, turbis hostilibus, urbemNostros invadant, excutiantque jugum.Hoc ubi per missos Princeps fortissimus auditExploratores, horruit ipse parùm;Tum propter lassos, tum propter vulnera passos,Tum propter caesos: Spes fuit una Deus;Praeterea Sancti Swiberti signa recordansDescendit supplex Vir generosus equo,Et Sanctum terrâ prostratus poplite flexoInvocat ardenter, subsidiumque petit;Quin vovit Werdae se visere velle sepulchrumCum dignis donis praecipuisque viris,Hoc si Marte, suis meritis precibusque, triumphumImpetret adversus perfida castra sibi.Hac cum fecisset Pipinus vota, repentèVisa super nostros lux radiosa fuit,Que fermè cunctas orbasset lumine Gentes,Invasitque ingens persida corda pavor.Id quae perculsae Gentes vehemente timoreNuminis ultricem pertimuere manum, (à)pinoque duos Satrapas misêre petentes,Ut pacem, posito Marte, novare velit:(a) Victoria divinitùs concessa,
93