Druckschrift 
Vita Prodigia Et Mors Sancti Svviberti Episcopi Vverdensis Et Monasteriensis Apostoli Signis Percelebris
Seite
68
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

68VITADucebant vitam, qui quamvis temporeprimoProfecit paulùm, nihilumvè docendo propinquasGentes, propterea coeptis non destitit illeQuin constanter agens multos tam stemmate clarosQuam Genere obscuros ad Christum duxit,eisqueAbstersit sordes sacrâ Baptismatis undâ,Ac sanctè rexit: verùm quia sprevit honoresMundanos, solùm coelestia praemia sperans,Tantis virtutum donis ditatus ab AltoIpse fuit, gratusque Deo, ceu splendidagemmaIn Clero fulsit: nam caecis undique septusGentibus, est operatus opus sublime subipsisAuxiliante Deo, qui miris saepe probavitSancti Pontificis documenta piissima signis.Cum porrò Werdae coelestis regula vitaeQuotidie multùm succresseret; accidit annoPost (a) septingentos decimo, quartoquesalutisPipinum sancti Lamberti praesulis urbeTungrensi caedem graviore dolore ferentemAegrotare nimis.Praesul venerabilis ergò(4) Anno 714.