Druckschrift 
Vita Prodigia Et Mors Sancti Svviberti Episcopi Vverdensis Et Monasteriensis Apostoli Signis Percelebris
Seite
64
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

64VITAPraecones celebres, nihilominus illa beatumSwibertum potiùs reliquis audire volebatQui cùm mirandis verbis extrema doceretAttentam Dominam, faciles hic praebuitaures.Nec dixisse queo quanta praesentia sanctiLaetitia mentem cumulârit Principis, utqueGrata viro pro tot monitis coelestibus esset,Annonis veniâ Pipino misit eundem,Praefatum verò Geraldum junxit amicoCum scripto, poscens illo, rogitansquemaritumUt vicum Werdam Sancto prope littorRheniDonet, ut hac valeat miseris Gentilibus esseSubsidio: quare Pipinus adultior annisSwibertum, sociosque suos suscepit honoreAc tenuit secum paucum per tempus, ab illoUt verbum vitae discat, quia plurima diLaudibus audivit sancto de Praesule. TandemUt Dator eximius sitiens pro Gente salutemDivinosque volens cultus augere, benigneDictum Pontifici vicum donavit, (a) & aurumArgentumque suis thesauris insuper addit,E quibus Ecclesiam fieri procuret honor:Numinis, & Genti proponat verba salutis.Post grates, sumptumque vale de PrinciperursusIvil(a) Pipinus largitur Sancto Soviberto Werdam.