Druckschrift 
Historia Juris Civilis Juliacensium et Montensium : Opus omnibus, qui in Judiciis Ducatuum Juliae & Montium Causas agunt & Jus dicunt, apprime utile & necessarium
Entstehung
Seite
34
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

Aut denique statuta certam solemnitatem addunt, ut si dicant, quòd intestamento debeat adhiberi Notarius vel Pastor & quatuor testes, tempore pe-stis autem Pastor & duo vel tres testes, ut in Ordinat. dict. cap. 69. Et tunc nonarctant subditos extra territorium testamentum facientes, sed iis censentur re-linquere liberam loci, ubi disponunt, juris solemnitatem. Menoch. dict. lib. 2.praesumpt. 2. num. 7.60 II. Quæritur an forenses, hoc est illi, qui extra territorium statuentiumdomicilium sortiuntur, statutis loci obligentur?Quod regulariter quidem negatur, cùm extra territorium & homines istisubjectos jus dicenti impunè non pareatur. I. fin. ff. de jurisdict.Verùm sicut haec regula quoad alia statuta, ita quoque de jure nostro procasuum varietate varias admittit exceptiones.Ac primò quidem forensis in judiciis Ducat. Jul. & Mont. litigans, siveagat, sive conveniatur, tenetur observare praescripta Ordinationis in iis, quaeordinem & praeparatoria processûs judiciarii concernunt, cùm in actibus judi-cialibus forensis quoad litis ordinationem ligetur statutis loci, ubi controversia ventilatur. Joann. Koppen. decis. 31. Hunn. Encycloped. jur. univers. part. 1.tit. 3. cap. 5. num. 25.Declarandum tamen est idipsum ex Ordinatione cap. 1. §. Aber das un-verzuglich Recht 2c. ut forensibus quoad causas ex contractibus & transactionibus descendentes summarium jus sine solemni processu administrari, in causisautem Erb= und Erbzahl concernentibus, tam ipsi quàm subditi ordinario pro-cessu uti debeant.Forenses etiam, secundò, statutis locorum, ubi actum aliquem celebrantligari, & ad formam atque solemnitatem praescriptam obstringi extra controversiam positum esse docet supra citat. Hunn. dict. loc. num. 18. cum ibid. alleg.Paul. Voet. de Statut. sect. 10. num. 6.Cui conveniens est quod Ordinatio cap. 97. §. 1. requirens in traditionerei immobilis venditae in patria nostra sitae, solemnitatem der erbung / enterbung.verzigs und außgangs vor dem Gericht / darunder das verkaufftes Gut gelegen / unddinckpflichtig / obliget quoque forensem, quòd illa respiciant formam & solemnitatem actûs traditionis, de quo pluribus Frideric. à Sande in commentat.ad Cousuet. Gelr. de effestucat. Mevius ad jus Lubecens. lib. 3. tit. 6. art. 1. num6. 7. & in addit. ibid. ubi tradit praecipuum solemnis cessionis effectum essequod ex iſta demum plenum & perfectum dominium in emptorem transferatur:haud verò id ita accipiendum esse, tanquam si venditionis contractus sine eacessione non consistat, qui aliàs solo consensu perficitur. Princip. Instit. de empt.vendit. cùm venditione contractâ etiam cessione nondum factâ teneantur contrahentes actionibus empti & venditi ad ea, quae in istas de jure communi con-veniuntSic etiam forensis testamentum in patria nostra conficiens tenetur adhi-bere numerum testium in Ordinat. cap. 69. praescriptum, per ea, quae traditCravett. cons. 903. num. 1. Christinae. decis. cur. Belg. vol. 2. decis. 3. n. 7. & de-cis. 4. num. 5. adeo ut tale testamentum ubique vires habeat, etiam extra ter-ritorium, ubi fortè major numerus testium requiritur. Gail. lib. 2. obs. 123. num.1. 2. & 3. ubi ampliat hoc procedere quoad bona ubicunque sita. Graevae. ad Gail.lib. 2. concl. 123. consid. 1. Mynsing. cent. 5. obs. 20. num. 4. Faber ad Cod. lib. 1.tit. 5. defin. 5. Joann. Sande lib. 4. tit. 1. def. 14. Paul. Voet. de Statut. sect. 9.cap. 2. num. 2. & 3.Quod