Druckschrift 
Historia Juris Civilis Juliacensium et Montensium : Opus omnibus, qui in Judiciis Ducatuum Juliae & Montium Causas agunt & Jus dicunt, apprime utile & necessarium
Entstehung
Seite
73
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

resultet absurdus intellectus, & quod non sint irrationabilia. Roland. à Valle.cons. 72. n. 41. vol. 3. ubi multis numeris praecedentibus & subsequentibus ejus-modi restrictivam interpretationem astruit. Esset autem valde absurdum & ir-rationabile, si donatione ab homine sano & non infirmo alicui factâ & perfectâ ob incertum mortis intra annum supervenientis eventum sine ullius aliquacontradictione secuta infirmaretur, cum donans vel donatarius illum casumpraevidere non potuerint, & cuilibet de jure communi licitum sit, unicuique& simpliciter & conditionaliter donare tot. tit. Cod. de donation. quae sub mod.imo iniqua esset ejusmodi interpretatio consuetudinis, per quam ingenuis ho-minibus & donatoribus in eadem voluntate donationis usque ad ultimum vi-tae persistentibus libera facultas disponendi inter vivos de rebus suis auferre-tur l. 2. in fin. ff. si quis a parent. fuer. manumiß. Imo ejusmodi privatio facul-tatis dicitur contra bonos mores. I. 1. ff. de Pactis. quare cum talis consuetu-do seu statutum per se satis durum sit, & in tribus punctis, contra jus com-mune, ut supra deductum est, satis operetur, non est extendendum ad quar-tum casum, ut donatore intra annum & diem moriente, donatio jam factarevocetur, cum illud in statuto dispositum non sit.Quarto facit, quod in dubio interpretatio fieri debeat ut valeat actus po. 185tius, quam ut pereat. Decius in l. contrahenda. num. 7. ff. de reg. jur. imo in-terpretatur omni efficaciori & meliori modo. l. 3. de milit. testament. & copio-se Alciat. de praesumpt. reg. 3. praes. 35. Atqui si dicimus donationem hanc nonobstante morte donatoris intra annum & diem valere, illa valet, & sustine-tur, jusque commune sequimur, secus si dicimus requiri ut donator annum& diem supervivat, quod tamen statutum non dicit, nec requirit.Non obstant, quae in contrarium sunt allegata, & primo, quod consuetu- 186do & statuta vulgariter sint intelligenda, & secundum factum, & non secun-dum jus interpretanda, quia enim statutum hoc non disponit in eo casu, quando donator intra annum & diem moreretur, omissus ille in statuto casus remanet in dispositione juris communis secundum vulgatam doctrinam, & perexpressam declarationem dictae Reformationis Juliacensis in conclusione il-lius, in verbis: Alles aber was in dieser unser Rechtsordnung und Reformationnicht außtrücklich versehen und verordnet / soll nach gemeinen beschriebenen Rechten,Privilegien und Landsgebrauch hinfurter gehalten werden. Ubi jus commune pri-mo loco deficiente Reformatione observandum praescribitur, sed secundumjus commune certum est donationem factam per mortem donatoris non revo-cari, sed statim ea facta perfectam esse. Itaque idem hic dicendum est, dona-tionem judicialiter factam traditione & räumung secutâ, morte non revocari,nec faciunt huc praeallegata, quod voluntas morte cesset, quia non sumus hicin simplici voluntate, sed quae traditione secuta jam in effectu completa est,ac licet vivus forte donator propter verba illa statuti raumung jahrs und tagsdonatas res occupando seu intrando possessionem rei donatae contra disposi-tionem juris communis donationem poenitentiâ revocare posset, tamen illarevocatio morte non potest fieri, argumento l. 1. & 3. ff. de precar. & c. 1. x.de precar. & quae ibi tradit Abbas in sine tertii notabilis, quod si quis preca-rium concessit, quamdiu qui concedit, patitur, quod morte concedentis pa-tientia ista cessare, aut revocata esse non censeatur, nisi voluntatem mutave-rit, quod & tenet Bart. in l. centesimis. §. fin. ff. de verb. obligat. & quod vo-luntas