Druckschrift 
17 : Abt. 3, Philologica ; Bd. 1 (1910) Gedrucktes und Ungedrucktes aus den Jahren 1866 - 1877
Entstehung
Seite
79
Einzelbild herunterladen
 

79

Stoicum finxerit, Senecae inductus stoica philosophia. Mihienim accuratius eos Senecae epistolarum locos pensitanti,ubi Sotionis nomen usurpatur, contigit ut hanc de StoicoSotione opiniqnem quam longissime reicerem. Pythagoramenim Sextiosque imitatus eo prodiit, ut ab esu animaliumabstineret ac discipulos non sine successu ad eandem ab-stinentiam incitaret. Neque abhorruit ab eorum sententia,qui animas per diversa corpora migrantes fingebant. Pro certoigitur adfirmo eum esse Qu. Sexti disciplinam secutum, quaeAugusti temporibus Romae floruit. conf. 0. Iahnius in soc.lips. act. 1850 a. p. 227 ss. Quibus autem legibus, eiussectatores inprimis se adstrinxerint, ex his Q. Sexti verbis,quae Seneca tradit, intellegitur: »hac itur ad astra, hac se-cundum frugalitatem, hac secundum temperantiam, hacsecundum fortitudinem«. Apparet sane quaedam cum Stoi-corum decretis cognatio: qua re Seneca Qu. Sextium

magnum vocat Stoicum »licet neget«. Stoicum igitur seesse negavit, negaverunt discipuli. Vnde apertum est, quoiure Hieronymi de Sotione Stoico testimonium impugnaverim.

Non iam mirum videtur, quod Sotion qua erat absti-nentia in Epicuri commoda placidaque doctrina vehementeroffendebat. Quod vero eam hac ratione redarguere cona-batur, ut eius auctorem calumniis insectaretur, communehoc habet vitium cum omnibus omnium temporum philo-sophis.

Huius igitur Sotionis, cuius memoriam recuperavimus,inimicitias expertus est Diocles Magnes. Qui an merusfuerit Epicureus, haud scio: id est certissimum eum Epicuriet discipulorum vitam victumque laudavisse. Neque acriSotionis impetu depulsus est. Cum enim vitas philo-sophorum conscriberet, occasione data Epicuri calumniatoresipsumque Sotionem acerbissime perstrinxit. At unde, inquies,haec sumpsisti? E Laertio scilicet. Ordinem enim Epicuricalumniatorum ipsarum calumniarum excipit summarium.Vnde, quaeso, Laertius et calumniatorum seriem et calum-nias earumque confutationes desumere potuit nisi de Diode,qui adversariis suis respondere debuit responditque, ut exhis verbis conligendum est, quae in ipsa hac decimi libri