Druckschrift 
17 : Abt. 3, Philologica ; Bd. 1 (1910) Gedrucktes und Ungedrucktes aus den Jahren 1866 - 1877
Entstehung
Seite
75
Einzelbild herunterladen
 

75

txev ot otsvsxÖEvxec. oieosEaxo ol x6v Z^vwva KkavftrjC,ir e p i o u Xe x x s o v.

His igitur postremis verbis Stoicae doctrinae imagoprorsus confecta et conformata est. Cui opinioni adprimeconvenit, quod de Laertii libris manuscriptis mecum libera-lissime communicavit C. Wachsmuthius: quos ille testaturcaput Zenonis nomine inscriptum usque ad verba, quae modoultimo loco descripsimus, continuare, ita ut Cleanthis vitavitam Zenonis excipiat, Aristoni autem Herillo Dionj r siolocus in Zenonis capite sit adsignatus. Haud quidem scio,cui novus capitum ordo, quem recentiores adhuc secuti sunteditores, debeatur: illud existimo genuinum esse et ab ipsoLaertio profectum eum, quem exhibeant Codices, indexLaurentianus tueatur (Ztjvwv KXsavi)r y c). Hic enim, cuiusfidem ex nostris computis comprobavimus,omittit Aristonis Herilli Dionysii nomina.

Verum enim vero postquam Stoicorum doctrinam totamstatuimus esse Dioclis, etiam illam Zenonii capitis extremampartem necessario conligitur e Diode esse transscriptam.Quod inde haud mediocriter stabilitur, quod in hac ipsaparte Dioclis in hunc modum fit mentio ixapctßaLbv de1 IoXsijudvi- (Apiaxwv), cp^al A t o x X r t ? 6 M ay v r ( ?, ixsxehsxoZ^vwvo? dpptuaxi'a paxpa ^spuisaovxo? p.aXiaxa 8s ixpoast yeax(uiy.(i) 3o"pxaxi x(» xöv crocpöv a8ocaaxov slvat. Non solumigitur Aristonis Herilli Dionysii sententiae, sed etiam vitaee Dioclis libro in Laertium fluxerunt. Qua in re ne calidiusprogrediamur caveamus. Iure enim cogitari potest ; inquies,Laertium ad hanc extremam Zenonii capitis partem extruen-dam et exornandam et Dioclem et alios auctores promiscueadhibuisse: veluti eum constat hoc loco, ubi de Aristoneagit, epigramma e pammetro sua depromptum interposuisse.Quod si semel factum esse certum est, quo iure negabistale aliquid non esse iterum vel saepius factum? Vt igiturminimum sumamus: Laertius, quidquid cum Aristonis HerilliDionysii sententiis arte cohaeret, Diocli uni scriptori debet.Ex eis, quae adhuc probata et concessa sunt, non ausimdisceptare, utrum librorum et homonymorum indices deeodem Diode an de aliis fontibus sumpti sint. Eo autem