IVTagna quadam animi voluptate jure nostro afficimur, quod opus multisquidem ab initio vastum visum coeptu atque difficile effectu,' intra quattuor circi-ter lustra a nobis et inchoatum fuerit et continuatum assidue, et ad linem tandemprospere perductum, rara quadam temporis nostri felicitate, quae nobis ad idvegetae senectutis otium fecit, primum sub MAXIMILIAN! Regis, benigni etsuavissimi, et LVDOVICI deinde justi et propositi tenacis numine, quorumutrique pro munifice facta impensarum largitione susccptoqUe instituti nostripatrocinio, et quod rem tantam jussu Antecessoris inceptam, relinquere noluitSuccessoris pietas, posteritatis sempiterna habebitur gratia*
Regestorum autem haec Volumina quomodo ad patriae historiam illustrandampossint inservire, qua ve cura illorum ope antiquae scripturae monumenta domesticaad unum conquisita perscribi, inter sese comparari, et quae nobis tradiderint,ab omni oblivionis interitu conservari, satis iam antea nos indicavisse arbitramur.Verumetiam praeter Bavariae regiones non vicinas tantummodo terras, sedquaslibet Germaniae gentes ex iisdem rivulis hortulos suos posse irrigare con-fidimus. Nec in tanta spe destituti sumus, quum intra breve temporis spatiumdoctissimos iam viros eo intentos cognoscimus. Inter quos non ultimum collo-camus praeclarum Raumer um , Hohenstauffensium Historiae auctorem, cui adImperatorum itineraria magis magisque explenda ex Regestis Annalibusque nostrisnon pauca usu se obtulisse videntur.