Druckschrift 
5 : (Continuationis I) (1836) 1301 - 1319
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

Regestorum boico rum quatuor jam sunt, cura C. Heinrici de Lang, emissavolumina. Agitur nunc de continuatione operis quod jubente rege Maximilianofeliciter inceptum, protegente Augustissimo ejus Successore, amplius provehendumest. Postquam enim ad Regem nostrum Ludovicum fasces imperii fuerunt delati,etiam huic operi magno animo favens, et voto communi annuens, literis mandavitut Regesta documentorum quae supersunt ad illustrandas res boicas typis evul-gentur. Quod opus primo Baroni de Iiormayr et nobis fuit injunctum, quicum ille paullo post ad altiorem dignitatem fuerit promotus, sollicite curavimus,ut primo quoque tempore mandata Augustissimi Regis possint adimpleri.

En igitur quintum regestorum volumen, diplomata continens ab anno millesimotricentesimo primo, usque ad annum millesimum tricentesimum vicesimum. Nosciturjam ratio, scopus et methodus hujus operis, sua mole ingentis, et per thesaurosrerum memorabilium qui in Archivis regiis asservantur, ad illustrationem historia-rum aptissimi. Libros documenta quae hic sunt in summas redacta, non paucacontinentes, adnotavimus quidem, sed eo minus anxie prosecuti et perscrutati su-mus, quod directorium generale omnia documenta Bavarica jam evulgata continens,