INAVG. ACAD. DVISB.215teneris suos ad virtutem impelleret; & quam plurimos cives privatimpubliceque utiles efficeret. Quam rem tantò alienigenis quoque spe-ramus gratiorem fore, quantò magis optamus vel maximam inde adeos utilitatem pervenire. Quod igitur Serenissimo Electori Clemen-tissimo Domino nostro jucundum semper ac laetum, terris nostris,toti rei literariae, universis ejusdem cultoribus, faustum & felix sit,Celsissimus Princeps Nassovius & Magnificum Consilium Cliviense,authoritate Serenissimi Electoris, destinaverunt ad diem quartum de-cimum proximi Octobris (stylo novo) quae incertis rumoribus, in ma-gna expectatione bonorum, adhuc incassum jactata sunt, eventu com-probare, & oculata fide repraesentare; nostraeque Academiae pompâ& apparatu solenni manum ultimam imponere. Post preces pias, &vota publica, oratio Serenissimi Electoris nomine habebitur: moxCreatio Magnifici Rectoris, Legum promulgatio, Candidatorum inomnibus Facultatibus promotiones, suis quaeque diebus, ut mos est,peragentur. Tandem disputationes minus vulgatae materiae accedent.Quibuscunque artes, honosque & res secundae studiorum curae &cordi sunt, omni studio oratos volumus, ut actuum istorum, magnâsui frequentiâ, quam ornatissimam & augustissimam speciem velint ef-ficere. Tu gloriosa spes Academiae nostrae, sacrata studiis Juventus,ades, voto fruere, quo saepè optasti videre diem, quem promittimus.Et quotquot mutare Academias, aut nunc primum petere, incremen-torum sapientiae quaerendi causâ, deliberatis, accedite, concelestratehoc festum, & egregiè convenientem Musis sedem inspicite. Ubi neclaeta agrorum fertilitas, nec fluminum leni agmine fluitantium gratissi-ma meditanti vel fesso studiis murmura; nec virentium desunt amcenisecessus sylvarum: ubi vel Dianae vel Minervae possitis praesentiam experiri. Ubi parvo tamen dispendio lautè quoque licet vivere. Undi-que vocati Professores assiduam operam praestabunt: nec publica necprivata exercitia intermittentur: nihil quisquam sibi reliqui faciet,quod ad vestra studia promovenda putabit pertinere. Sed & alia ani-mi & corporis, quae scire ingenuum fas est, ut Musices, ut equestria,& id genus exercitia in promptu erunt. Denique omni cura, cogitatione, opera id agetur, ut & studiorum vobis constet ratio & utilitas,nec liberalium delectamentorum desit varietas. Quae vobis ut re ob-venirent, nobis verbis praedicanda fuerunt. Valete. Clivis 1/2 5. Augusti, 1655.Ceterum quo his literis major autoritas accommodaretur, simul uti ad illorumnotitiam rectè res perveniret, quorum ad utilitatem maximè pertinebat, lingua verna-cula Edictum Serenissimus Elector hujus exempli adjecit.Von
Druckschrift
Acta Sacrorvm Secvlarivm Academiae Dvisbvrgensis : In Ordinem Digesta Et Brevi Historia Festae Solennitatis Aliisqve Nonnvllis Monvmentis Illvstrata
Entstehung
Seite
215
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten