Druckschrift 
Acta Sacrorvm Secvlarivm Academiae Dvisbvrgensis : In Ordinem Digesta Et Brevi Historia Festae Solennitatis Aliisqve Nonnvllis Monvmentis Illvstrata
Seite
131
Einzelbild herunterladen
 

ELENCHVS.131JOHANNES HILDEBRANDVS WITHOFIVS, Histor. Elo-quent. & Graec. Linguae Professor Ordinar. in Praelectionibus pu-blicis praeter diversas ex omni Romana pariter Graecaque Philo-logia & Historia Quaestiones, statis diebus interpretationem Ho-ratii Flacci continuabit; privatim autem Universalem Historiamad ductum Tursellini, illam vero, quam Medii vulgo AEvi voci-tamus, juxta Libellum Viri Cel. J. Petri Ludwigii Entwurf derReichs=Historie: Antiquitates Romanas ad filum Nieuportii: Phi-lologiam Graecam inter Analysin & explicationem utriusque Epi-stolae ad Timotheum: Eloquentiae denique praecepta denuo interAnnaei Flori interpretationem tractabit, quibus Poëtica, Oratoria& Epistolographica, aliaque hujus generis meletemata perpetuaserie addentur. Illis etiam, qui exhibitis publice privatimque sivein Oratoria, sive circa Historiam tam sacram & civilem, quamLiterariam, aliamve elegantioris Literaturae partem speciminibussuorum profectuum facere cupient periculum, minime deerit.JOHANNES JACOBVS SCHILLING, A. L. M. & Philos.Doctor, ejusdemque & Mathem. Professor Ordin. Reg. Scientia-rum Academ. Berol. Membrum, Facult. Phil. h. t. Decanus, pu-blice Arithmeticam & Geometriam juxta Epitomen ElementorumWOLFIANAM, privatim Physicam Experimentalem & Dogmaticamin aureolum Cel. KRüGERI Compendium, logicam vero & Meta-physicam in Cl. BAVMEISTERI Institutiones, solide dilucideque ex-plicabit. In physicis singula Experimentis selectis & jucundis oboculos ponet. Neque deerit illis, qui in Philosophia Morali juxtapropriam manuductionem, vel in Algebra & Analysi Mathema-tica Duce Cel. GRAVESANDE, aut in Disputationibus tam publicisquam privatis opem suam & operam efflagitant.JOHANNES ALBERTVS MELCHIOR, A. L. M. Philos. Doct.& Profess. Ordin. publice quidem Mathesin puram, nec nonPhysicam Dogmaticam; privatim vero Physicam Experimenta-lem exponet. Collegium quoque offert Chronologicum. Adalias etiam sive Philosophiae, sive Matheseos mixtae partes expli-candas paratissimus studiosae Juventutis desideria exspectabit.R 2LECTIO.