Druckschrift 
Acta Sacrorvm Secvlarivm Academiae Dvisbvrgensis : In Ordinem Digesta Et Brevi Historia Festae Solennitatis Aliisqve Nonnvllis Monvmentis Illvstrata
Seite
39
Einzelbild herunterladen
 

PROGRAMMA.pretium non vile laboris. Sed haec hactenus. Talium vero scientiarum & artium myste-ria, quibus aeterna Heroum ac Principum, nec non rerum laudabiliter gestarum me-moria servatur atque propagatur, cum in iis praecipuè sacrosanctis Officinis tractari atquedoceri debeant, quas plerumque Academias nominate consuevimus, quis earum saluti& conservationi non quaevis prospera voveat atque precetur? Non dubitamus itaque,quin omnes, quibus publica salus curae cordique est, nobiscum gavisuri sint, si his per-lustratis intellexerint, sanctae hujus Matris nostrae, artium quarumvis & scientiarum Se-dis, ante centum annos jam conditae,ACA-se legisse in Horatio ostendit Val. Flaccus Lib. I. V. 2. de Argo navi: Scythiciquae Phasulis ORAS Ausa SEQVI &c. uti etiam mox V. 13. illa de Tito Vespa-siano scribens, versa proles tua pandet Idume (Namque potest) SOLYMO NI-GRANTEM PVLVERE FRATREM, in mente habuit illud Horatii Lib. I.Od. 6. PVLVERE TROICO NIGRVM Merionen; & eodem Libr. I. V. 683.Valerius verba Horat. Lib. I. Od. III. V. 31. respexit; alibi alia. Usus verbisequi pro tendere aliquo, satis notus est. Vide Burmann. ad Val. Flacci lo-cum paulo ante memoratum; adde praeterea, si tanti est, Dukerum ad Flor.Lib. II. Cap. XI. &, quos ille laudat, Gronovium, Heinsium, Graevium. Etquis ignorat illud Virgilii Æn. Lib. V. V. 628. dum per mare magnum Italiamsequimur fugientem, & volvimur undis. Hinc etiam, quod nemo vidit, unicerestitui debet alter (taedet dicere) desperatus post tot tentamina VIRGILII locusAen. Lib. IV. V. 256. ubi nunc ita legitur:Haud aliter terras inter cielumque volabatLitus arenosum Libyae, ventosque secabatMaterno veniens ab avo Cyllenia proles.Locum olim pessime fuisse habitum etiam transpositio versuum in Mss. quibus-dam ostendit. Merito Bentlejus foedum illud ὁμοιοτέλευτον volabat, secabataversatur; immerito illud excusat Burmannus. Bentlejus legebat conjicit provolabat, quam male, praeter alia indicat antiquus Poëta Juvencus Presbyter, velAuctor antiquissimae Praefationis ex hoc loco colorem sumens, dum canit:TERRAS INTER amat COELVMQVE VOLARE Joannes. Quid verò alii,quales sunt Wopkenius, & Auctor ille in Republ. Liter. Ao. 1730. pag. 215.de hoc loco senserint, brevitatis causa praetereo. Vide quid Virgilius scripserit.Legendum est nempe, nihil fere nisi unica litera transposita, hoc modo:Haud aliter terras inter coelumque volabatLitus arenosum Libyae ventosque secutaMaterno veniens ab avo Cyllenia proles.id est, Mercurius, non adverso vento (qualis secari debuisset) sed vento fe-rente uti malens, eum & litus arenosum Libyae sequebatur; juxta illud scil. vo-lans & ventos simul eo ferentes sequens, donec veniret, quo tendebat. Nolahic multis aliorum commenta reprehendere, quorum nulla sunt sine vitio velrei, vel linguae, ut facile ostendi posset. Sed, ut tanto magis pateat, quantacommoda tales observationes ferant priscis Scriptoribus, ita sibi mutuam ademendationes saepe opem praestantibus, ex innumerabilibus exemplis unico con-cludam hanc annotationem. VALERIVS FLACCVS Lib. III. V. 229. &c.Saevit acerba fremens, tardumque à moenibus agmenIncrepitat: nunquamne dolor virtute subibitNil ausas sine rege manus? at barbara buxu