JUBILÆI.Quoque sit major Gregis altiorqueDignitas puros latices bibentis,Pura carpentis thyma, quaeque nullusSpurcet oleto,Sint Duces ipsi sine turpis umbraLabis: austero facilem CatoniLaelium jungant, feritatis hostes,Pacis amici.Verba nil prosunt, meliora nostrisQuae tot Arpinas, tot ApollinariFudit Andinus sale tincta: solisCreditur actis.Si viros multum juvat esse doctos,Plus juvet, vulgo nucibus relictis,Esse prudentes, SapientiaequeNectare pastos.Digna res coelo, rabulisque major,Vatibus, mystis, ducibus, sophisque,Christianismus, nova ni gelatosFlamma perurat:Flamma, quae sacro stipulas inanesIgne consumens, & ApostolorumConsidens linguis animat vigorePectus & ora:Nec tuae frontis, Pharisaeè, rugas,Inverecundam neque Sadducaei,Sed viri lustrans placidi modestamLumine mentem.Ite plebeji, procul ite, Fastus:Livor i vecors, sibi commodandoLuridum spargens, aliis nocendo,Virus Echidnae.
Com-