JVBILÆI.errores & abusus, quos in sacrarum rerum disciplinas & exercitiumirrepsisse constabat, decenter emendare conati fuerunt. Hos enimagnoscere & fateri generosi ac magni prorsus animi indicium esse, cor-rigere autem & in melius convertere piis ac sapientibus neutiquamerubescendum fore statuebant. Talis vero tamque salutaris curae fru-ctum non solummodo in coetus quosvis populares statis diebus aduberiorem coelestium rerum cognitionem & concelebrandas Dei lau-des congregari solitos ubique in urbibus, in oppidis, in agris deri-vari, sed etiam in ea praecipuè loca diffundi voluerunt, in quibus in-genua Juventus, futuri temporis seminarium, altioribus studiis, Re-ligionem & Justitiam cum omni decore, & eximia quadam hominumtam temporalia corporis animique, quam perennatura commoda pro-movendi facultate spectantibus, adsuefacienda erat.De Academiis, sicut vulgo appellantur, nos loqui, neminemopinor latere posse, simulque intelligere omnes, quam his immeritomortales nonnulli tam pertinax odium indixerint, tot piorum sancto-rumque institutis non contenti, & dum singularia spirant, paulatimrerum omnium confusionem cum spississima vereque Cimmeria cali-gine introducturi, idque nolentes etiam volentesque tandem confes-suri, nisi se solos omnis humanae imbecillitatis ac naevorum expertesesse, semperque cum omnibus eandem lubricam viam calcantibusfuturos, arroganter sibi persuadeant. Idem de iis quoque existimari& judicari oportet, qui ex causis longe diversis, aliaque intentione& scopo harum tam salubrium barbariei, ruditatis & ignorantiae ex-pultricum decus elevare consueverunt; qui voluptatibus dediti, autincomtam morum austeritatem pro virtute habentes, hinc Sybariticaemollitiei, illinc Cyclopicae feritatis intemperie dementantur, satius-que existimant, imo etiam, si Diis placet, elegantius, majorumquesuorum fumosis imaginibus ac ceris magis quoque congruum, si nihilsolidum seriumque meditantes, leviores aliquot quisquilias fucis qui-busdam calamistrisque nonnihil adornatas, ac sola recentiorum vernacula titivilitia instar canis è Nilo lambentis delibaverint, ac dein-ceps magno cum supercilio non sine petulantibus dictis futuro cujusvis solidae eruditionis, sapientiae, gravitatis ac peritiae naufragio prae-ludere possint; praeteritis scilicet primum ob inertiam & temporiscorrupto seculo ejusque elegantibus ineptiis impensi penuriam, de-inceps etiam, ne frustra sic delirasse videantur, contemtis omnibussuccidae ac robustae doctrinae nutrimentis, ejusque fontibus cum locisipsis, ubi talia inculcantur, & in succum sanguinemque converti ju-benA 2
Druckschrift
Acta Sacrorvm Secvlarivm Academiae Dvisbvrgensis : In Ordinem Digesta Et Brevi Historia Festae Solennitatis Aliisqve Nonnvllis Monvmentis Illvstrata
Entstehung
Seite
3
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten