14 4 2 123
noster Gerhardus de Lemgo concluderet cum domino Lu-dolpho olim pastori in Schotemer 1 ) pro loco Molenbec, hocvellent ipsi gratum et ratum habere.
Item ille pistor de Lippia missus a congregacione de-votorum fratrum civitatis Monasteriensis et clericus Hinricusde Holte ad probam sunt recepti.
Item quod procurator vadat Lubec, hoc fratribus placuit;sed quod laycus secum vadat, hoc eciam placuit, dummodosecundum statuta fieri liceret.
Item presentibus suppriore, Kassel, Remboldo, Lemgo,
procuratore, Dalen, Probo, Saxone placuit eisdem, quod
pater faciat cum procuratore et Saxone de vertendis novis
agris circa Haren et si quod detrimentum aut dampnum,
quod Deus avertat, ex hoc veniret nostro monasterio, de
hoc volunt esse contenti. Frater tarnen Probus dixit, sibi
predictum placere, dummodo municio infra hinc et Haren
clauderetur tali modo, quod nullus cum equis pertransire
posset, sed solum per Oldenbodeken ad Haren.
In cella patris post dominicam Reminiscere conclusum J 442 „
, , n. Febr. 25.
fuit, quod pater noster venerabilis adhuc semel attemptare
deberet cum causa Drolshagen pro amicabili compositione,quod si idem pater non posset ibidem aliqualiter saltem con-tentari, quod tunc ulterius procedere deberemus iuridice con-tra eundem Drolshagen et si aliquod dampnum ex hoc nostroillatum fuerit monasterio, illud fratres equaliter ferre volunt.
Item eodem tempore placuit fratribus, quod fratres Mo-lenbeckenses darent VI marcas monete Lemegensis singulisannis, quousque redimerint, domino Ludolpho de Schotemer,quorum reddituum litere nostri conventus sigillum appo-suimus. Item eidem dedimus literam fraternitatis.
In vigilia annunciacionis Virginis gloriose conclusum März 24.fuit in cella patris, ex quo magistri civium et consules simi-liter et communitas opidi Montis Martis consenserunt in hoc,quod vellent consentire et sigillare Privilegium devotis so-roribus secum inibi habitantibus, tunc placuit eciam fratribus
*) Schötmar in Lippe-Detmold. Der Pastor hieß L. Bading,vergl. Zeitschr. Register 3, S. 273.