Druckschrift 
1 (1915)
Entstehung
Seite
103
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

14 4 0 103

quod Johannes Qladebecke et Bertoldus de Paderborne 1 )investiri deberent feria secunda post festum Pentecostenproxime tunc futurum.

Item ibidem conclusum fuit, quod in causa inter nos etquendam civem Paderbornensem dictum Drolshagen exparte cuiusdam domus ibidem nobis legate per pie recor-dacionis dominum Hinricum Benteler stare vellent fratresiudicio amicorum.

Item tunc assumpti erant ad probam XII adventantes,quorum nomina sunt ista: Lubertus de Swollis, HinricusSparenmecker, et Qerhardus frater eius, ambo de Sutphania,Kerstianus de Sutphania, Hinricus Kannemecker de Sut-phania, Nycolaus de Damme prope Qronyngen, Arnoldusde Ossen prope Buscumducis, Hugo de Traiecto inferiori,Hinricus Voes de Cyla, Johannes de Colonia, Hinricus Collevan Hellender.

Anno quo supra in cella patris, licet capitulum generalein suo colloquio in antea noluerat mittere fratres ad viden-dum et reformandum quoddam monasterium ordinis nostriin territorio ducis Stephani de Bavaria 2 ) tum propter variumet minus intelligibile ydioama (!), tarnen quia abbas . . . postcolloquium predicti capituli generalis tarn humiliter et in-stantissime nobis scripserat, ut saltem duos mitteremus advidendum predictum monasterium, fratres vero nostri hu-milibus precibus antedicti abbatis inclinati concordissimaconcordia concluserunt, ut duos (!) fratres de Hertsenhaghenilluc mitterentur et singula circa dictum monasterium con-siderarent et caucius explorarent, nichil tarnen concludendo.Et postquam tarn concordi concordia, ut prefatum est, Spiri-tus sanctus in cordibus fratrum loquebatur, tunc pater nostervenerabilis ad peticionem fratris Hermanni supprioris nostrivolens perscrutari, quid idem Spiritus Domini bonus super

1 ) Canonici Nr. 39, 40.

2 ) Herzog Stephan Pfalzgraf von Simmern 1410—53. Gemeintist wohl das Kloster Birklingen bei Iphofen in Mittelfranken,Diöz. Würzburg, über das zu vergl. Acquoy III S. 160; Grube a. a.O. S. 369, 490.