Druckschrift 
1 (1915)
Entstehung
Seite
94
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

94 Diffinita colloquiorum

fuit et eodem tempore investiendi pro domo sancti Salva-toris prope Attendern.

Item eodem tempore et loco presenti venerabili patrenostro A(rnoldo) H(uls) presentibusque fratre Hermannosuppriore, Kilvermanno, Remboldo, Qerhardo de Engere,Gandersam, Lemgo, Woltero, Sonsbec, Arnoldo procuratore,Lenepe, Probo, omnibus predictis patre (!) et fratribus pla-cuit, quod nos faceremus fieri arrestacionem supra bonanostra prope Lechtenowe per Karolinum, que minus iusteoccupat Albertus de Vlechten. Et quodcunque adversitatis obhoc nobis illatum fuerit, in invicem libenter conportare vellent.Nam eodem tempore motum fuit, quod quam cito arrestacioproduceretur, oporteret nos verisimiliter suscipere adversi-tatem quorundam armigerorum, qui dicuntur de Spegele, adoccupandam decimam quandam hie in campis nostris sitam,et licet istud motum fuit, non minus predicti pater et fratreszelo iustitie animati, prout antea habetur, fieri concluserunt.Juli 13. Post predietam conclusionem, ipso videlicet die sanete

Margarete virginis, quia emissa fuit supradieta arrestacio,graviter et multipliciter minas intulit nobis Albertus ante-dictus, prout Dcpmarus frater noster de Lechtenowe veniensatque ab ore eiusdem Alberti audiens patri nostro retulit.Quare pater noster venerabilis omnes predictos fratres adcellam procuratoris convoeavit, insuper et fratrem Depma-rum, Dalen, Qotfridum Kempis et Johannem Herts, ubi omni-bus presentibus minas predietas publice declaravit interro-gansque omnes et singulos, an timore dietarum minarumcessare vellent ab arrestacione predictorum bonorum, anseeundum iusticiam processum fieret; ad quod interrogatumtrina vice a singulis responsum fuit et ab omnibus, solum-modo fratre Depmaro excepto, quod vellent fieri processumseeundum iusticiam ad defendendum bona predieta eciamomni timore dicti Alberti penitus posttergato, et quodcun-que dampni ob hoc nobis illatum fuerit, quod hoc vellentad invicem libenter conportare. Addiderunt tarnen commu-niter fratres, quod pater deberet amicos nostros super hocconsulere, an ita, ut predictum est, videretur expedire.