Druckschrift 
1 (1915)
Entstehung
Seite
69
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

14 3 7 69

rici Schulderen et domini Rotgheri plebani in Soltkotten, 1 ) itaut quidquid ipsi per amicabilem composicionem cum justiciasaltem concordante fieri in prefata dissensione decreverint,hoc pater et fratres nostri gratum et ratum habere volunt.

Concordatum est a fratribus, quod, quam cito perceperi-mus, ubi donatus noster Petrus Treverensis fuerit, pro eomittere debemus.

Dominica ante festum beate Marie Magdalene anno quo j u ii2l.supra percipientes, quia fugiens noster Petrus Treverensisesset in Sosato, conclusum est a fratribus, ut salvo conductoeidem Petro concesso pater noster tunc feria sexta imme-diate sequente cum eodem Petro in Lippia convenire de-beret, ubi pater secum, si possit, concludere deberet, utipse Petrus cum obedientia, quam Deo et priori nostro vo-verat, ad alium locum, ubi quietius et securius Deo viveret,transferretur, videlicet apud venerabilem patrem dominumNycolaum in Colonia aut dominum Hinricum Ahus in Mo-nasterio vel saltem apud sanctum Salvatorem in Ewich, talitarnen condicione et gracia adiecta, quod singulis annis,quousque advixerit, loco vitalicii persone sue pro suis pe-cuniis quinque marcas ex nostro monasterio voluerimusassignare aut potius totalem summam de anno in annum inte-graliter restituere. Quod si cum eodem Petro ita, ut prefertur,concordatum fuerit, tunc consensus domini sui et eciamipsius de contractu prefato, ne conquestus de huiusmodipecunia aut personis in posterum nostro monasterio oriantur,sub testibus et sigillis firmius roboretur.

Dominica et anno quibus supra conclusum est ab omni-bus, ut Hinricus Treverensis et Johannes Juliacensis 2 ) in-vestiantur.

Feria sexta ante festum beate Marie Magdalene anno Juli 19.quo supra in loco capitulari a fratribus est conclusum, quodpocius volumus cum preposito ecclesie Paderbornensis viaiuris litigare quam sine strepitu juris ad dictamen quorundam

*) Rotger Kramme, Kirchherr in Salzkotten, erwähnt 1438 inCop. Nr. 306; auch schon 1428 St.-A. Münster, Busdorf 541.2 ) Vergl. Canonici Nr. 31 und 32.