Druckschrift 
1 (1915)
Entstehung
Seite
54
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

5-1 Diffinita colloquiorum

ex parte domini Lubberti Westphael, 1 ) quando misit ad nospro concedendo curru.Mai 15. Item in profesto vel vigilia Penthecostis consensimus

omnes in deauracionem capitis sancti patris nostri May-nulii et quod III calices ad hoc darentur.

Item omnes consensimus, quod Petrus abilitaretur adordines.

Item in anno Domini MCCCCXXXIIII translata est do-natio Conradi Pellificis de Qhezeke in monasterium propeAttendorn 2 ) de consensu omnium capitularium exeptisfratribus Waltero, Borghentrike junioribus tunc temporis etProbo et procuratore, qui pro tunc non erant in cella patris.

Item placuit omnibus capitularibus, quia Bernardus Plusnon vult subjectus esse patri nostro nee habitare in Bodeken,quod eciam non Sit in Dalhem.

Item placuit omnibus, quod concederetur anniversariumsingulare mulieri prope Hüls.

Item placuit omnibus, quod barbitonsor Gherhardus me-

dicaret sororem domini Godfridi in Monte Martis.

Sept. 21. Item in die sancti Mathei admissum fuit, quod per

fratrem Gherhardum de Hervordia afferretur caput argen-

teum sancti Meynulfi et quod nos exponeremus precium eius.

Item concordatum est ab omnibus excepto Probo, quodIII floreni renenses venderentur Henrico in der Delbruggenet uxori sue nomine usufruetus et quod peeunie exponerenturad emendos redditus, et erant floreni LX.

Item de domo sororum in Lippia concluserunt fratresferia VI. post Maynulfum, quod pater iret in Lippia adpereipiendum de libertatibus et privilegiis et cetera, que siita invente fuerint, libenter volunt apponere seeundum pau-pertatem nostram usque ad XX florenos; alius usque adXXX, Probus vero usque ad L.

Placuit omnibus preter fratrem Hermannum Kassel,quod litere fraternitatis darentur m(agistro) Kristiano con-

1 ) Domherr in Paderborn.

2 ) Kloster Ewich.